Latin
Epiphanium in locum Joannis Constantinopolitani suffectum
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 189
Unproofread scanNot analysed yet
Erat optabile et voto nostro conveniens consonantia praeteritis annuntiare, scilicet pontificem Constantinopolitante Ecclesiæ Joannem esse superstitem, et confessionem libello editam; cujus merita non est dubium Deo placere, qui inter catholicos et communicatores sedis apostolicæ meruit ad aliam ex hac vita discedere. In cujus locum Epiphanius quidam presbyter quondam syncellus ejus successit, cujus initia bona videntur; nam rationabilia loquitur, et promittit Patrum se regulas servaturum, pacem unitatemque ordinatam non dissipare, sed magis augere. Ista sunt quæ promittit. Quid tamen opere possit implere, adhuc ignoramus. Has siquidem litteras, quarta post ordinationem ejusdem die, reperta occasione transmisimus: necdum cum eo communicavimus; non quasi resistentes, sed quia adhuc ab eo non sumus invitati. Superest ut beatitudinis vestræ insistat oratio, quatenus divinæ gratiæ adjutorio talis erumpat, per quem de perfecta possimus unitate gaudere. Accepta VII idus Aprilis, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).