# Epistolae Et Decreta 19

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/19

Hormisda Anatasio Augusto, per Ennodium et Peregrinum episcopos. Dum sapientias vestræ, clementissime imperator, profunda considero, providentes saluti propriae, vobis displicere non sestimo. Neque enim aut divina monita, aut humana continent instituta, ut qui consulit. bonas spei, qualibet debeat reprehensione culpari: cum maxime pietas quoque vestra affectu se unitatis et pacis flagrare fateatur. Quae res me quoque vel pro fiducia conscientiae vestrae, vel pro creditæ quoque mihi dispensationis officio, emergente compulit non supersedere negotio. Joannes frater et coepiscopus meus Nicopolitanæ civitatis antistes, praedecessoris sui sanctae recordationis Alcysonis secutus exemplum, beati Petri apostoli communionem cum synodo sua, damnatis his quos Ecclesia detestatur, expetiit. Is nunc gravibus fatigatur insidiis. Precor mansuetudinem vestram, iniqua molientibus obviate, et removete molestias, et correctum fovete, cui, ut corrigeretur, debuisset insisti. Scient enim qui tardaverint, se reos futuros, cum a vobis foveri viderint jam reversos. Fateor, clementissime imperator, miror insidiantium pertinaciam neque Dei neque vestro intuitu permoveri. Nam qui oderunt in homine studium desiderii boni, quod de se aestimant judicari, insequuntur, ad recta reduces; jure culpandi, si non converterint deviautes. Date iidei vestrae clara documeuta, si adfore cunctis ad unitatem reductis et officio omni et adhortatione cogitetis.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
