# Epistolae Et Decreta 197

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Legalorum opera Constantinopoli omnes pacifice vivere, quod et in aliis civitat…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/197

Celer vir illustris. Maxima nobis gratulationis causa præstatur, quotiens ad apostolatum vestrum scribenditempus emerserit. Nunc igitur remeante beatissimo Germano episcopo, vel reverendissimis viris, qui a vobis pro conjungendis sanctis Ecclesiis fuerunt destinati, necessarium duximus sanctitatem vestram debere venerari, indicantes antedictos habuisse quidem studium ut voluntatem vestram plenus sequeretur effectus; sed quia totum corpus erat iniirmum, interim caput, quod prius necessarium judicatur, adhibito medicamine vestro sanatum est, et dissensio quae erat inter venerabiles Ecclesias Romanam et Constantinopolitanam unitate interveniente sepulta est, et alia non parva membra simiiis Divinitatis gratia purgata atque conjuncta. Hanc etiam spem gerimus universi, quod gratia Dei, quæ semper sedi vestrae permansit et permanet, hujusmodi vobis inspirationem bonitatis præbeat, et mansuetudine et dispensatione vestra reliquum adhuc corpus, quod habetur infirmum (sicut superius, a nobis dictum), vestro medicamine unitate recepta jungatur. Specialiter autem deprecamur pontificium vestrum ut pro nobis benig-no patris animo orare jubeatis.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
