# Epistolae Et Decreta 198

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Pontificem salutat. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/198

Domino beatissimo atque apostolicse sedis probatissimo pontifici Hormisdae papæ patri Juliana Anicia. Quae prima sunt tuae beatitudinis salutatione obsequia persolvimus, optantes ut hanc paginam tuis venerandis obtutibus Divinitas faciat recenseri, et pro suæ Ecclesiæ vigore augmenta salutaria vestrae vitæ suffragari dignetur, quatenus te pervigili possit contra adversos et rabidos canes status Ecclesiæ vindicari. Etenim, venerabilis pater, quod de nostrae fidei integritate curam geris, vicariis gloriosi Petri apostoli ista conveniunt, cui Dominus pascendarum ovium injunxit officium. Cognoscat ergo tua pro nobis sancta sollicitudo, nos firmius tenere rectæ fidei firmitatem immobilem: pro qua ne ejus violaretur sanctimonia hactenus repugnavimus. Quod vero tuus apostolatus pro tantae pietatis causa curam ferre præcepit, in quantum potuimus pro nostris viribus non desivimus spiritu lenitatis adversos admonere, et Dei nobis gratia cooperante..... deest reliquum.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
