Latin
Joannis in Nicopolitanum episcopum electi postulant confirmationem, et in Hde c…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Si dignis præmiis uti tentemus, necesse est multis fletibus horum depromptiones efficere. Plurimi namque ex nobis in regnante fuere Constantinopoli; cum vestri sanctissimi vicarii Ennodius et Fortunatus episcopi, Venantius presbyter, Vitalis diaconus, et Hilarus notarius degerent, pietatis agonem susceptum tenentes. Nobiscum autem fuit, inter sanctos factus, pater atque archiepiscupus noster Alcyson, qui cum omni præsumptione supplicibus utens libellis, apud vestram beatitudinem dignus effectus est apostolicae sedi vestræ communicare nobiscum. Sed quia repente qui cunctorum retinet potestatem hunc ad se evocavit; nos irrefrenabili fletu detenti pervenimus tamen ad patriam, nullo modo errorem propter Dei gratiam sustinentes, sed ubique vestra decreta sectantes.