# Epistolae Et Decreta 2-6

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Joannis in Nicopolitanum episcopum electi postulant confirmationem, et in Hde c…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/2-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/2-6

Si dignis præmiis uti tentemus, necesse est multis fletibus horum depromptiones efficere. Plurimi namque ex nobis in regnante fuere Constantinopoli; cum vestri sanctissimi vicarii Ennodius et Fortunatus episcopi, Venantius presbyter, Vitalis diaconus, et Hilarus notarius degerent, pietatis agonem susceptum tenentes. Nobiscum autem fuit, inter sanctos factus, pater atque archiepiscupus noster Alcyson, qui cum omni præsumptione supplicibus utens libellis, apud vestram beatitudinem dignus effectus est apostolicae sedi vestræ communicare nobiscum. Sed quia repente qui cunctorum retinet potestatem hunc ad se evocavit; nos irrefrenabili fletu detenti pervenimus tamen ad patriam, nullo modo errorem propter Dei gratiam sustinentes, sed ubique vestra decreta sectantes.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
