# Epistolae Et Decreta 2.1-2-8

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 2.1 to 2.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/2.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/2.1-2

Haurite aquam cum lætitia ex fontibus salutis (Isai. xn), vociferator (6) Isaias propheta exclamat, fontes salutis (c) evangelicse veritatis prædicationes manifeste ostendens, ex quibus beati Apostoli et eorum qui per ordinem fuerunt discipuli et sapientes Ecc lesite doctores, salutarem aquam fidei haurientes, omnem sanctam Dei Ecclesiam irrigaverunt, quae in petra summi apostolorum subnixa rectam et inflexibilem confessionem custodiens, fiducialiter icum eo ad unigenitum Filium Dei exclamat omni tempore, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. xvi). Hanc salutarem confessionem (d) a sanctis quatuor synodis, quæ evaugelicis praeceptis sunt honoratæ, suscipientes, nunquam per Christi gratiam a traditis nobis rectis dogmatibus deviavimus, sicut rerum testatur probatio, et tempore necessitatis fidei constantia demonstrat. Si igitur ut Christiani rationis fidei sumus participes, domine piissime, et ad communem pacem et unitatem festinamus, nostram fidem, quam ab initio suscepimus, per hanc satisfactionem nostram manifestam vestrae facimus pietati; ut notum sit quia et paci concurrimus, et;a recta cum Dei juvamine non divertimus fide, sed omnem ex aequo hæresim exsecramur, non solum Eutychianistas et Acephalos, sed et Nestorianos, et hominem colentes toto animo (e) audentes anathematizamus. Nos autem, domine (f) carissime imperator, sicut supra dictum est, in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ab initio baptizati quoque et credentes (g) essentiam Dei in tribus (h) subsistentiis, adoramus: secundum sanctorum Patrum symbolum credentes in unum Deum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum [(i) Deum Verbum, similiter et in unum Spiritum sanctum; et secundum hoc divinum " mathema, definitionem a sancta Chalcedonensi synodo promulgatam intelligimus quoque et suscipimus, confidentes et credentes, quia unam substantiam vel personam, quod idem est, ipsa sancta synodus in duabus naturis, id est in deitate et humanitate indivise et inconfuse prædicavit Deum Verbum.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
