Latin
2.20 to 2.26
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 2.20-26
Unproofread scanNot analysed yet
Ita ergo cum Dei juvamine semper sensimus, et jam nunc sentimus. Quapropter hanc satisfactionem vestra? obtulimus pietati: et ut jubere dignata est, nos proprium intellectum, et quemadmodum de sana fide sentimus exponere: quia quidam hæretici, dum suam malam fidem occultare festinant, nostram in Christo liber-. tatem et rectam fidem detrectare conanLur. Supplicamus igitur vestram clementiam, sollicitudinem perfectam in Ecclesiarum unitione sanctarum habere debere; ut unitas quæ cum Dei fuerit juvamine, nec ullo deinceps rationabili aut irrationabili occasionis fomite 'inquietari pax possit. Deus autem omnium vestrum pium adimpleat desiderium in gloriam sui et reipubliæ disciplinam.