# Epistolae Et Decreta 2.9-19

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 2.9 to 2.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/2.9

Dominus noster Jesus Christus unus est ex sancta et unius essentise Trinitate; si enim unum Deum in tribus subsistentiis, sicut dictum est, accipimus, Pater autem non est incarnatus, nec Spiritus sanctus; Deus Verbum incarnatus est, et homo factus est unus ex sancta et unius essentiæ Trinitate, secundum filiationis proprietatem. Sic ita secundum prædictas quatuor synodos credentes, (j) et secundam Dei Verbi nativitatem secundum carnem confiteri non renuimus. Unde proprie Dei (k) virgo genitrix esse creditur, tanquam quæ natura et veritate unius essentise Patri Filium Deum Verbum, natura immutabilem, ex ipsa factum hominem, enixa est, et duas naturas in Christo per essentiam vel substantiam unitas confitenles sicut in unius persona, vel substantia. Neque harum diversitatem vel proprietatem post unitionem auferimus, nec eas dividere in duabus personis et substantiis per unitionem sumus edocti; eumque scimus unigenitum Filium Dei, et ante incarnationem ejus, et post: eumdem Deum quidem simul et hominem;;passibilem carne, impassibilem deitate; circumscriptum corpore, non circumscriptum spiritu, eumdem terrenum et cælestem, quem mundus ut hominem cepit, et ut Deum continere non potuit, mortalem et immortalem, nusquam naturarum diversitate ejus ablata, neque dividentes per essentiam unionem. Hoc enim verae magnum pietatis mysterium, quia unus ex sancta unius essentia Trinitatis incarnatus, et homo factus Deus Verbum in utraque natura deitatis et humanitatis indivise et inconfuse cognoscitur et adoratur, non conversionem vel mutationem sustinens, sed proprietatem utriusque naturæ in una persona in semetipso conservans. Ob hanc igitur fidem prædictas sanctas synodos suscipientes et custodientes anathematizamus omnes qui adversus eas quocunque tempore vel modo aliquid conscripserunt, prsecipue Joannem Ægeotam, qui adversus memoratam sanctam Chalcedonensem synodum multasut Nestorianus blasphemias evomuit; similiter et condemnantes Timotheum,.Elurum cognomiuatum, sicut Eutychianistam, adversus eam cum suis latrantem sequacibus.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
