# Epistolae Et Decreta 20-2-37

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 20 to 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/20-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/20-2

Nos e contra respondimus: Quid imus ad episcopum certamina facere? dominus noster beatissimus papa Hormisda, qui nos direxit, non nobis praecepit certare: sed præ manibus habemus libellum quem omnes episcopi volentes sedi apostolicæ reconciliari fecerunt; si præcipit pietas vestra, legatur; et si est in ipso quod ignoretur, aut verum esse non credatur, dicant, et tunc ostendemus nihil extra judicium ecclesiasticum;in eidem libello esse conscriptura; aut si illi possnnt docere quia non convenit religioni catholicæ, tunc nobis incumbit probare. Relectus est libellus sub conspectu principis et senatus. Nos statim subjunximus: Dicant prsesentes quatuor episcopi qui adsunt pro personaConstantinopolitani episcopi si haec quae in libello leguntur gestis ecclesiasticis minime continentur? Responderunt omnia vera esse. Postquae nos subjunximus:Domine imperator, et nobis grandem laborem episcopi abstulerunt, et sibi convenientem rem fecerunt dicere veritatem. Mox clementissimus imperator his qui aderant dixit episcopis: Et si vera sunt, quare non facitis? Similiter et aliquanti de ordine senatorio dixerunt: Nos laici sumus; dicitis hæc vera esse: facite, et nos sequemur. Intermissa quarta feria episcopus Constintinopolitanus in palatio suscepit a nobis libellum, et imprimis quasi tentavit epistolam potius facere quam libellum. Sed non post multa certamina hoc convenit, prooemium modicum facere, et subjungere mox libellum, quemadmodum vestra beatitudo dictavit. Subscriptio ab eodem facta est, libello conveniens, similiter et datarum,:cujus exemplaria et Græce et Latine apostolatui vestro direximus. Post factum libellum nomen Acacii de diptychis est deletum, similiter et Phravitae, Euphemii, Macedonii et Timothei: et non solum hoc in ipsa sola ecclesia, in qua episcopus manet, verum etiam per omnes ecclesias cum grandi diligentia, Deo adjutore, suggerimus fuisse factum. Similiter deleta sunt de diptychis Zenonis et Anastasii nomina. Episcopi diversarum civitatum, quanti inventi sunt, libellum similiter obtulerunt: et cum grandi cautela suggerimus custoditum, ne quis nobiscum commumicaret episcopus, qui libellum primitus non dedissent.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
