Latin
Acacio damnato Constantinopoli pacem vigere: cum Orientalibus pacem quoquo modo…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 214
Unproofread scanNot analysed yet
Domino N. Jesu Christo favente regnat in sæculo qui sacra religione suum fundat imperium; quoniam bene gubernat humana, cui prius divina placuerint: quod praesentibus evenisse temporibus gratulamur. Filius etenim vester clementissimus imperator æternitatis beneficio sceptra sortitus, fidei causas arripuit explicandas, et ad tuam sanctitatem missa legatione sedis apostolicæ promeruimus sacerdotes, quorum adventu non mediocriter adolevit Ecclesiarum concordia sacrosanctarum, vobis instantibus, ut decebat. Acacii namque, quod dissidium gerebat, nomine stirpitus amputato, pro tenore libellorum quos direxistis, in hac urbe regia multisque civitatibus unitas optata provenit, quam summis inventam laboribus venerari convenit: in perpetuumque custodiri necesse est. Hæc quibuslibet argumentis retraclari quispiam patietur, quae sempiterna majestas rite composuit? Sed quia prosperos cursus frequenter impedire festinat liumani generis inimicus, pars Orientalium non (6) exilis, nec ferro flammisque compelli potest, ut episcoporum nomina post Acacium defunctorum condemnet: quæ difficultas generali concordiæ moras nectit. Sanctitas itaque vestra coelitus inspirata, temporum rerumque qualitatem consideret, et condemnatis hujus erroris auctoribus, id est Acacio Constantinopolitano, Petro, et Timotheo iEluro, et Dioscoro Alexandrinis, Petroque Antiocheno, finire dignetur inveteratum certamen, de caeterorum nominibus quaestione sopita: ut redimatis plebem de sanguine, quam Deus noster regendam commisit, acnou persecutionibus ac cruore, sed patientia sacerdotali populum Domino nostro conciliet:s: nec, dum volumus animas lucrari, et corpora multorum perdamus et animas. Errores etenim diuturnos lenitate clementiaque convenit emendari, praecipue quia vestrae beatitudinis praedecessores sæpissime voluerunt reipublicæ nostræ antistites ad suam revocare communionem, si tantummodo taceretur Acacius cæterique prædicti. Non est ergo grave quod suasit vestra sedes ut præstet: illud etiam magis magisque deposcimus, ut tua sanctitas concepta gratia coelesti quæ prætendunt Orientales episcopi tractare dignetur, eorumque iidei competentem præbere consensum. Nobis etenim videtur, quoniam Filius Dei vivi Dominus noster Jesus Christus ex virgine Maria natus, quem prædicat summus apostolorum carne passum, recte dicitur unus in Trinitate cum Patre Spirituque sancto regnare: sicut enim videtur ambiguum dicere simpliciter unum de Trinitate, non præmisso nomine Domini nostri Jesu Christi; sic ejus personam in Trinitatc cum Patris Spiritusque sancti personis non dubitamus esse: sine Christi namque persona nec credi Trinitas religiuse potest, nec adorari fideliter, quemadmodum S. Augustinus ait: An aliqua ex Trinitate persona; et alio loco: Solus in Trinitate corpns accepit: etiterum: Unus trium. Rogamus igitur, reverendissime salutantes, ut futuri judicii memores, causam taliter ordinetis, ne quid dubitationis relinquatur in posterum, quatenus omni scrupulo discordiarum sublato, pacis desideratæ per orbem totum vincula renoventur, et venerandarum floreat Ecclesiarum concordia, corporisque unius in pristinum statum membra recolligantur. me namque medicus jure laudatur, qui veteres ægritudines ita sanare deproperat, ut ex his nova vulnera non nascanLur. Specialiter ergo cognoscat vester apostolatus, compositis eisdem duobus capitulis, universos sacerdotes istius reipublicæ libenter amplecti vestram communionem. Accepta xv calendas Octobris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520j.