# Epistolae Et Decreta 22.1

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/22.1

Hormisda episcopus Dorotheo episcopo Ihessalonicensi. Joannes frater et coepiscopus meus Nicopolitanæ urbis antistes cum synodo sua variis se concussionibus atque dispendiis graviter causatur affligi; quod a transgressorum societate divisus, postquam communionem sedis apostolicae emeruit, ad Ihessalonicensium Ecclesiam ordinationis suae initia non direxit. Potuisset neglectus esse culpabilis, si unum esset inter omnes mysterium caritatis. At cum multi se a petrae illius, quæ Christ us est, soliditate diviserint; quis non velit ab errantium conjunctione dirimi, u mereatur cum his qui consistunt in veritate conjun gi? Non igitur consuetudo est neglecta, sed vitat; contagia. Ergo objicere quis possit errorem, ubi cogitatam salubriter intelligit cautionem? At nos, quod debueras primus assumere, credebamus te sequi saltem post aliena exempla potuisse. Non sufficit in lapsibus mora, nisi ad reprehensionis cumulum,circ eos quoque qui ad viam redeunt accedat invidiaV Quid aliud, quam beati Petri (quod sine impietate dici non potest) ipsum quod a Domino datum est nomen oderunt, qui eos qui ad sedis ipsius altaria confugiunt insequntur?

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
