# Epistolae Et Decreta 255

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Decreta Hormisdæ Papæ, Qui ad pœnitentiam agendam in monasterio recluditur, presbyter non ordinetur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/255

Si ille qui ultro petit poenitentiam, quamvis eam perfecte agat, non potest episcopus aut presbyter ordinari, ita ut etiamsi per ignorantiam ordinatus fuerit, et postea convincitur poenitentiam accepisse, dejiciatur: ille ergo qui invitus ad pœnitentiam agendam mittitur in monasterium (qui utique nihil aliud quam pcenitens dicendus est), qua conscientia ad sacerdotium pervenire permittitur? Nemo mihi talia quælibet contra auctoritatem sedis apostolicse, vel contra trecentorum decem et octo episcoporum et reliquorum canonum constituta objiciat: quia quidquid contra illorum definitionem, in quibus Spiritum sanctum credimus locutum, dictum fuerit, recipere, non solum temerarium, sed etiam periculosum esse non dubito (Dist. 50, Si ille qui).

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
