Latin
Letter 29
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 29
Unproofread scanNot analysed yet
Spirituale gaudium directis caritas tua significavit affatibns, docendo ut catholicæ religionis disciplinam ordine suo vestri pastores, Deo nostro juvante, receperint. Hæc esse beneficia misericordise supernæ quis dubitet? Hæc quis dubitet venerabilis principis tropseis adjungi? Qui ambigat quia major ei de hac pace quam de quibuslibet praeliis triumphus acquiritur? Istius laboris gloria nescit occasum: quia ubi Dcus recte colitur, nunquam adversariorum crescit iniquitas. Dilectionis tute confessionem gratanter accepimus, per quam sanctæ synodi comprobantur, inter quas instauratione constitutorum omnium Cha! cedonense concilium prædicastis, et catholicorurn numero adjungi desiderans sancti papæ Leonis in diptychis nomen asseveras scriptum. Ista laudanda sunt, si perfectionis subsequatur effectus: qui recipere Chalcedonense concilium, et sequi sancti Leonis epistolas, et adhuc nomen Acacii defendere, hoc est inter se discrepantia vindicare. Quis Dioscorum et Eutychetem condemnans, innocentem ostendere possit Acacium? Quis Timotheum et Petrum Alexandrinum, et alium Petrum Antiochenum, et sequaces eorum declinans, sicut diximus, non abominetur Acacium, qui eorum communionem secuius est? De caritate siquidem tua meliora Dei omnipotentis exspectamus auxilio, habentes optimæ promissionis spem, sicut ad nos quae direxisti tua scripta ostendunt, tecum in veritate sentiens, et ipsa defendens, sperans in illo judicio per ipsa te posse salvari. Post hæc quid restat, nisi ut sedis apostolicae, cujus fidem te dicis amplecti, sequaris etiam sine trepidatione judicia? Igitur partibus Orientalibus ostende per te quod sequantur exemplum, ut omnium laus, qui correcti fuerint, tuis laboribus applicetur. Ergo cum magna denunties, et fidem beati apostoli Petri te amplecti significes, recte credens in ea salutem nostram posse subsistere, libellum, cujus continentia subter annexa est, a caritate tua subscriptum ad nos dirige, ut sine conscientise formidine unam communionem, sicut oramus, habere possimus. Pro persona quoque filii nostri Grati viri clarissimi Deo nostro gratias sine cessatione persolvimus, cujus fides et recta credulitas nostrum circa se excitavit affectum; dignus re vera qui tantae curam susciperet actionis, et maximi principis ad nos mandata perferret.