# Epistolae Et Decreta 3-3

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/3-3

Dilectissimo fratri Dorotheo episcopo Hormisda episcopus. Ubi caritatis interest servare praecepta, etiams: aliquid tale eveniat quod cujuslibet possit animos commovere, tamen ut ea quae concordiae conversatione prædiximus debeant custodiri, oportet a'quanimiter praetermitti, quia utique si quid ignorantia tale proveniat, excusationem potest de ipsa simplicitate recipere. Suam Deus noster Ecclesiam propria ordinatione constituit, quod divinis praeceptis noscitur esse dispositum, nullatenus poterit praeteriri, cujus notitiam, vel scientiam, te non convenit ignorare. In faciendo namque bona laudamur, et tunc verborum cultus ornatur, quando sibi convenientia rite conjungit. Litteras siquidem per Patricium filium nostrum spectabilem virum tuae suscepimus caritatis, in quibus speramus opus plenum et probabile reperire, ut nihil esset quod ab integritate unitatis secerneret. Sed quia in his ipsis hunc promittis affectum, qui nos ad hoc quod praediximus possit specialiter provocare, Domino nostro preces effundimus, ut ipse cujus et causa tractatur, abstersis vel amputatis universis scandalis, et Ecclesia sua sub uno consensu et parili faciat fide connexos: nec in sacerdotibus suis quidquam reperiri patiatur, quod cujuslibet aut odiis propriis, aut inanibus intertionibus, aut hominibus in injuriam Dei, quod nefas est, velle placere; et non magis univer;a, secundum beatum apostolum, Sæcularia contemnentem a spe non possit exorbitare futura. Hortor propter commune remedium, invito pro salute fidelium, propter generalem suadeo medicinam. Quis namque contentus est hos videre divisos, quorum potest unitate gloriari! Unde opus est labore communi, ut hoc quod a Patribus nostris accepimus, conservantes secunde nisi in illo, possimus divino astare judicio.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
