# Epistolae Et Decreta 3-6

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Joannis in Nicopolitanum episcopum electi postulant confirmationem, et in Hde c…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/3-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/3-6

Flentibus autem nobis atque lamentantibus cum his qui nobiscum relecti sunt in parcecia comministris, quis possit de orthodoxis recte Christi o,es transigere; qui consolatur humiles, consolatus est etiam nos per vestras orationes, demonstrans metropolitanæ civitati in cunctis sanctissimum Joannem, qui a pueritia in Ecclesia sine culpa nutritus imo laudabiliter in ea degens; ita ut neque eum in his quisquam temporibus antecellat; zelo autem circa orthodoxa, juxta apostolicas admonitiones vestras, nulli omnino cedens. Hunc ergo Dei providentia ordinavimus praesulem Nicopolitanorum sanctissimæ Ecclesiae: et rogamus ut juxta antiquam consuetudinem hunc quoque complectamini raternis visceribus vestris, nobisque aut ipsi, Dei gratia, efficiamini arma inexpugnabilia commonitionibus vestris atque doctrinis: et deprecantibus nobis inclinetis aurem, et pietatem concordiæ reperiatis, juxta inspiratam vobis divinitus apostolicam providentiam, ut in pace, quae est ei amabilis, cunctae sanctissimae Ecclesiae cooptatae immarcescibilem vobis coronam nectentes, in omni pietate atque humilitate comprehendatur in Christo. Venerabilem vero diaconum Rufinum, propter hanc tam necessariam causam directum, libenter rogati respicite, et ad nos sub velocitate remittite portantem doctrinas vestras apostolicas. Et alia manu: Incolumem me ora, sanctissime pater patrum. a Ego Joannes episcopus rursus retuli: Incolumem me ora in Domino, sanctissime ac beatissime pater patrum. Ego Matthæus episcopus Butroti retuli. Ego Constantinus episcopus Hacnanopoleos (Hadrianopoleos) retuli: Incolumem in Domino me ora, sanctissime ac beatissime pater patrum. Ego Christodorus (Christophorus) episcopus Anchiasmi retuli. Ego Hilarius episcopus Photices retuli. Ego Philippus episcopus Phcenices retuli. Ego Julianus episcopus Dodones retuli. Ego Chrysippus episcopus Congræ retuli.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
