Latin
30.1 to 30.12
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 30.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimo fratri CEesario, vel his qui sub dilectionis tuae ordinatione consistunt, Hormisda. Justum est ut qui catholica communione lætamini, nobiscum de Ecclesiae, si qua provenit, concordia gaudeatis; ut quemadmodum unus nobis consensus est fidei, ita sit individua gratulatio prosperorum. Nostis qualiter detestabilis Eutycliiana hseresis per Orientales serpat Ecclesias, et quoties præfatæ superstitionis virus synodus generalis exstinxerit, vel quoties ejus sequaces salubria monita apostolicse sedis spreverint, et, quasi erubescentes manus dare veritati, aut apostolicse sedis prædicationibus obedire, in hac tamen obstinatione perstiterunt. Elatio enim semper affert saluti periculum, per quam ipsius inventor diabolus angelica potestate privatus est. Pro his nobiscum sæpissime fraternitas vestra condoluit, apostolicte non immemor lectionis, qua monstratur: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XlI). Sed Dominus, qui vult omnes homines salvos fieri et ad cognitionem veritatis venire, nunc multorum sensus illuminans, eis desiderium apostolicse communionis infundit, ut quod dudum intentione prædicabant, hoc nunc correctionis professione condemnent. Quorum reditum ideo absque suspicionis morsu recipimus, quia dum peccatum sine aliquo excusationis velamine confitentur, manifestum desiderium correctionis ostendunt. Ergo episcopi tam Dardani, quam IIlyrici pene omnes, ne sint errore condemnandi præterito, petentes beati Petri apostolorum principis communionem, et scriptis et legationibus destinatis se apostolicæ sedis regulis obedire confirmant, Pro quibus quantum nos oporteat gratulari, soli quorum fides fervet intelligunt. Sciendum vobis est igitur anathematizari nunc ab ipsis quoque Nestorium, qui dividit incarnationem Domini nostri Jesu Christi, et per hoc duos filios conatur asserere. Eutyches, carnis negans veritatem, et duas naturas in una persona non prædicans, ut Manichasam phantasiam Ecclesiis Christi quemadmodum putavit insereret, simili ratione damnatur, His adjungitur Dioscorus Alexandrinus, qui malitiæ præfatæ consentiens, in sancto Chalcedonensi concilio particeps damnationis effectus, et malorum seminum aequales fructus inveniens, in eam cecidit foveam quam fidelibus parabat.