Latin
Letter 33
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 33
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda EuphemiaB Augustæ. Ecclesiarum pax jam coelesti ordinatione componitur, cum vos ad imperium Deus elegit, apud quos esse integrum semper religionis suae cognovit affectum. Nam sicut in privata vita Deum semper recto dogmate coluistis, ut de religionis concordia cogitaretis, et multa quidem inter ipsa imperii vestri primordia facta sunt, quae spem nobis correctionis integra pollicentur. Unde quia in vobis amorem fervere fidei gratulamur, agentes Deo gratias, quotidie pro vobis beato Petro apostolo supplicamus, ut votis vestris apud Dominum suffragetur, et cursum bonæ voluntatis adimpleat. Nec dubium est divinis vos auxiliis adjuvari, quia tanto religionis studio mandatis cælestibus obeditis. Hinc est quod quia sanctum conjugii vestri constat esse propositum, has fiducialiter ad vestram clementiam litteras destinamus, ut per vos ad perficiendam Ecclesia? pacem mariti vestri pietas amplius incitetur. Magnum opus arripuistis, magna vobis causa commissa est. Per vos etiam populos Christus vult ad Ecclesiæ fcedera revocare, quos per se voluit a morte redimere. Magna etiam vestro sexui parata est laudis occasio, si vobis instantibus Ecclesiæ suae Christus quæ divisa fuerant membra cunjungat. Nec ejus major est gloria, qua? . lmmance salutis lignum scrutata est, et solam crucem quam omnis veneratur mundus invenit *. Superabitis quinimo illius merita, quia Ecclesiæ unitas per illam suuminvenit signum, per vos est habitura remedium. Agat igitur jugalis vestri religiosa clementia, ut fratres et coepiscopi nostri sub eo libelli tenore, quem dudum misimus, fidem suam dignentur asserere; quatenus perfecta possit esse quae est inchoata correctio: quia irrita est quaelibet in cultura Dei confessio, cui deest fidei plenitndo. Hoc enim quod a reliquis fieri poposcimus, a multis jam sacerdotibus constat effectum: et unitas esse justa in communione non poterit, si non fuerit in reversione servata (anno Domini 519).