# Epistolae Et Decreta 34

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/34

Hormisda Joanni episcopo Constantinopolitano. Reddijimns quidem, frater, congruum litteris tuis sub ecclesiastica libertate responsum; et quid in his congratulati fuerimus insertum, qui taciturnitate præteritum, evidenter expressimus. Ac licet cuncta sensibus tuis nunc crebra Iegatio, nunc usu in Ecclesia diuturnæ conversationis tuæ vetustas infuderit, juvat tamen adhuc latius aperire nostrum repetita ratione consilium: quia tunc bene de fidei firmitate disseritur, quando simplicibus verbis conciliandse pacis cupiditas explicatur. Desideria quippe tua, quibus te ad ecclesiasticam testaris festinare concordiam, ut haberent partes illae semper optavimus; nec sola votorum ambitione contenti, usi etiam precibus sumus. Vestro sunt hæc et mundi testimonio roborata quae loquimur: quia ut catholicæ unitatis reparatio fit, auctoritatem nostram integritate submittimus. Inclinet orationibus nostris aurem suam divina miseratio, ut quod creditis postulandum, sequamini, et ametis oblatum. Nobis una causee sollicitudo, una custodia est, ita pacem cupere, ut sic religionis, sic venerabilium Patrum constituta serventur: quoniam quae inter se consona credulitate non discrepant, aequum est ut simili observatione subsistant. Sed cur diutius immoramur? Scis ipse unitatis causa quid exigat, scis ipse qua via ad beati Petri apostoli debeas venire consoriium. Habes itineris tui ducem, quem te jam sequi asseris, Chalcedone habitum pro religione, conventum. Jam te quoque, quod idem amplecti testatus es, beati Leonis redeuntem dogma comitabitur. Haec si placent, Acacii defensio damnati non placeat: hoc est quod boni studii a perfectione vota suspendit. Si sunt enim illa adversum Dei et legis ejus inimicos venerabilium Patrum congregatione disposita, ut quisquis eos in communione sequeretur, jam tunc latam subiret in sua damnatione sententiam; non sunt igitur nova quae constanter exsequimur, sed temporibus illis facta judicia justa Patrum constitutione servamus. Hortamur itaque, frater, mentem tuam Dei nostri misericordia adjuvante pulsamus, ut ab omni te hæreticorum contagione, Acacium cum sequacibus suis condemnando, disjungens, una nobiscum dominici corporis partici-. patione pascaris. Si nobiscum universa praedicas, cur nobiscum non universa condemnas? Tunc enim nobiscum quæ veneramur amplecteris, si nobiscum quæ detestamur horrueris. Pax integra nescit aliquam habere distantiam, et unius Dei vera esse non potest nisi in confessionis unitate cultura. Quapropter salutantes te fraternæ caritatis affectu, petitionem tuam, missis, sicut sperasti, religiosissimis viris Germano ac Joanne episcopis, a Felice diacono, Dioscoro diacono, atque Blando presbytero, significamus esse completam. Hi vero quibus fuerint mandatis instructi ante allegationes eorum, si cogites, evidenter agnosces. Hi pacem tuam sub ea qua sæpe scripsimus professione suscipient. Imple ergo, frater carissime, gaudium nostrum, et tuum ad nos per eos rectæ fidei tuæ remitte præconium, ut per te universis detur exemplum (anno Domini 519).

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
