# Epistolae Et Decreta 38-2-52

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 38 to 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/38-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/38-2

Pari modo et omnes archimandritae fecerunt: apud quos archimandritas et certamina nos habuisse suggerimus, dicentibus illis: Sufficit quia archiepiscopus noster fecit; nos factum ejus sequimur. Quid amplius? Post multa certamina, ipsi quoque ratione convicti, libellos modis omnibus obtulerunt. Post hæc omnia, Deo juvante, in ecclesiam processimus: et qualia gaudia facta sint unitatis, et quemadmodum Deus benedictus sit, quae laudes quoque beato Petro apostolo, et vobis relatæ sunt, ipsius actionis consideratione perspicitis, quod mea lingua non valet explicare. Nihil est subsecutum secundum vota inimicorum, non seditio, non effusio sanguinis, non tumultus, quod veluti terrentes inimici antea praediceLant. Ipsi quoque ecclesiastici Constantinopolitani admirantes, et Deo gratias referentes, dicunt nunquam se meminisse ullis temporibus tantam populi multitudinem communicasse. His adimpletis etiam clementissimus imperator ad beatitudinem vestram sua scripta subjunxit, ordinem rei gestae significans, similiter et vir reverendissimus Joannes Constantinopolitanae civitatis antistes. Noveris etiam et sacra generalia esse edita, atque credimus Deo propitio et vestris sanctis orationibus per universas provincias quantocius destinari. Hæc Constantinopoli gesta sunt, et nunc de Antiochena Ecclesia tractatur; et ideo adhuc laboratur, quia nondum persona congrua est electa. Oret ergo beatitudo vestra intentius, ut Deus, qui vestris precibus exoratus Constantinopolitanam Ecclesiam apostolicæ sedi restituit, ipse et dignam personam donet in Antiochia ordinandam, et assiduas adunet Ecclesias. Rescribite episcopo Constantinopolitano. Si videtur beatitudini vestrae facite mentionem damnationum Severi et illorum quos nominastis in epistola illa quam scripsistis ad secundam Syriam per Joannem et Sergium monachos, hoc'ipsum det ad imperatorem rescribentes. Si feceritis, videtur mihi necessarium esse.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
