# Epistolae Et Decreta 4-2

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/4-2

Hormisda Anastasio Augusto per Severianum. Bene clementia vestra confidit, sicut datis ad me gloriosis designavit affatibus, quod reipublicae vestrae specialiter proiicit, si negotiis omnibus orthodoxae fidei causa praeponatur. Haec est enim, venerabilis imperator, de suscepto moderamine rectoris cura salubrior, ut ejus sibi favorem per opera bona conciliet, qui universum et tribuit, et regit imperium. Proinde me quoque et Domino nostro Jesu Christo convenit supplicare, ut qui de Ecclesiae suae concordia vestram pietatem cogitare voluit, hunc super hac parte concedere dignetur effectum; quatenus temporibus vestris orthodoxa fide praeditus universus terrarum orbis exsultet. De his vero quae pro synodali congregatione praecepistis, quid fieri oporteat, a per fratres et coepiscopos meos, qui propere subsequentur, gloriæ vestrae insinuanda mandavi:: quorum suggestione, si divinus favor mea vota prosequitur, competentius poteritis universa cognoscere. Data VII idus Julii (anno Domini 515), Florentio consule.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
