# Epistolae Et Decreta 4

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Pontificem laudat, quod Ecclesiæ curet unitatem, seque cupere ait, ut hæreticis…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/4

Ista nunc scripsi beato capiti vestro per Patricium virum spectabilem, commmunem filium, et consuetudinis affectu superans rationem, et circa illam beatam sedem caritate devinctus, et omni die videre desidcrans congruentem atque debitam venerationem ei servari. Scribe igitur, in cunctis beate, tanquam unanimi et optanti ariimam quoque offerre pro fide orthodoxa et Ecclesiarum pace sanctarum, et ut custodiantur venerandæ sedi in -omnibus beati Petri convenientia: quod facile fiet, ordinata unitate cunctorum, et omnium ad vos tanquam ad firmum festinantium portum. Divisiones etenim contra contemnere consueverunt, et ordini decentia uonservant. Omnem fraternitatem quae est vestræ sanctitati conjuncta, et ego, et qui mecum sunt, multum in Domino salutamus. Et alia manu: Salvari me in Domino orate, sanctissimi et beatissimi Patres. Accepta epistola Dorothei episcopi Thessalonicensis Ecclesiae missa per Patricium V. C. sub data (die) quinto calendas Aprilis (anno Domini 515), Florentio viro clarissimo cousuie.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
