# Epistolae Et Decreta 40

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Senatus Urbis Romæ Ad Anastasium Augustum Per Theopompum Et Severianum Viros Cl…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/40

Pontificem semper pacis fuisse studiosum, quam pendere ab Acacii damnalione fatentur. Si prima semper est, imperator invicte, a regentibus supplicium spectata devotio, si sola gratia dominorum conciliatur obsequio; indubitanter agnosces sacrae jussionis oracula quanta senatus vestri fuerint gratulatione suscepta, maxime cum ad hos et animus domini nostri invictissimi regis Iheodorici filii vestri mandatorum vestrorum obedientiam praecipientis accederet, et sciamus super omnia beneficia vestra tunc magis nos erigi, cum dignos creditis, quibus debeat imperari. Mox igitur sacrae studio jussionis implendae, beatissimum papam Hurmisdam credidi-mus deprecandum: de quo parum est dicere, quia vota supplicantium benignitate praecessit; sed et nobiscum suas preces, ut quod hortamini fiat, adjuuxit, evangelicis voluntatem suam testimoniis assereudo, ostendens mundum supra multitudinem peccatorum suorum scandatis plus gravatum, dum vox sit ista dominica: Væ mundo a scandalis (Matth. XVIII). Et idem, oportere homines scandaiizantium partes membrorum abscindere, quam ut in ignem, non renuntiando scandaiis, mittantur aeternum. Sed et post hæc divinæ lectionis exemplis, quam boni sint fructus pacis, ostendit cum diceret: Et apostotum Paulum gratia Dei plenum, nihil tamen quibus bene cupiebat, quod optaret melius, invenisse; nisi ut pax Dei, quae est supra omnem excellentiam, in eorum sensibus abundaret; quodque in Evangelio Domini sit vox ista dicentis: Quoniampacifici filii Dei vocabuntur (Matth. v;: et iterum ad ipsum Scripturarum omnium revertendo doctorem, quanto ipsa vel fide, qua et coelestia regna præsumimus, a peccatorum cruciatibus credendo salvamur, caritas sit major, ostendit, testimonium tale subjiciens: Spes, fides, carilas, major autem omnium caritas (Z Cor. XIII): id est Spiritus, gratia donaute divina, caritatem virtutibus omnibus exaltat. Non habentes ergo, si et propter pcenam scandala declinamus, et pacem propter pacis bona sectamur, et ad caritatem nos qui est caritas Christus hortatur; quid est enim quod retinet catholico ardore festinos? quid est quod delinquentis Acacii impedit volentes Christum videre persona? quid est quod a suo liberi, alieno graventur errore? Haec cum venerabilis papæ latius fuerint expedita rescriptis pro nostrae tamen obsequio credidimus devotionis indenda, ne non rogasse putaramur recondendo responsum, quod accepimus deprecantes. Proinde, piissime imperatur, haec suo nomine senatus serenitatis tuae clementiae provocatus adjunsit, ut qui animo quambenigno in utraque republica concordanda fuisti, tam esse pio in Ecclesiae redintegranda unitate noscaris. Nam ut pax illa regnorum tantum scitur prodesse subjectis, sic haec religionis cum populo suo proficit imperanti. Etenim quis non. hæresum perfidarum sequaces plus quam ipsos deliquisse putet auctores? Qui non post patibulum crucis dividentes iterum Christi membra condemnet? Utinam hæc jam vobis regnantibus causa coepisset, ut facilius mala reprimerentur nascentia, quam provecta. Nam quis ambigat non potuisse ejus existere, cujus corrigi temporibus videret errorem? Per Ennodium et Fortunatum episcopos, a Venantium presbyterum, Vitalem diaconum et Hilarum notarium.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
