# Epistolae Et Decreta 41-2

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/41-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/41-2

Hormisda Germano et (ad. Joanni) episcopis, Felici et Dioscoro diaconis, et Blando presbytero. Opinionum diversitas diu nos facit de prosperitate vestra vel de susceptæ actionis qualitate sollicitos: praecipue cum nihil certum tam diuturno tempore vestrae dilectionis potuissemus rescriptione cognoscere. Nos tamen reperta latoris occasione haec ipsa significare maluimus. Quapropter salutantes cum Dei omnipotentis auxilio incolumes nos esse cognoscite, quod et de vobis audire desideramus. Sed ut de omnibus quae gesta sunt nostram plenius possitis instruere notionem, a quibus personis, vel in quibus locis bene, sicut credimus, suscepti fueritis, vel ubi, aut sub qua festivitate resurrectionis dominicae caritas vestra tenuerit diem. Et quid deinceps egeritis, per omnia rescriptis currentibus declarate, quatenus vestram [F.nostram] cngitationemde vestra et actuum prosperitate relevare possitis, et si quid instructioni quam suscepistis causae defuerit, subjungere cum Dei nostri solatio valeamus. Data VII calendas MaiasEutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
