# Epistolae Et Decreta 41

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Catholicam fidem profitetur et, quæ vitanda, quxve servanda, moneri cupit. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/41

Domino meo per cuncta sanctissimo ac beatissimo patri palrum, comministro ac principi episcoporum Hormisdoe, Joannes in Domino salutem. Cura mihi exstitit semper nihil amplius quaerere, nisi agere propriam et familiarem conversationem vacuam sollicitudinis et anxietatis mundanae: i sed quia Dei judicia abyssus mulla est (Psal. XXXV), sicut et vestram cognosco docere beatitudinem, patre nostro quondam atque archiepiscopo Alcysone a Christo ad supernas mansiones evocato, ea ratione qua ipse cognoscit, qui est possibilium dominus, in me sancta synodus bonorum actuum, ac clerus pastorum transtulit sortem. Ego autem cuncta referens Deo, qui balbutientium linguas liberas facit, decenteradvestras orationes concurro; ut juxta consuetudinem apostolicæ sedis vestrae, quæ cunctarum Ecclesiarum curam habet, et;Nicopolitanorum habere dignemini, secundum antiquam spiritualem dispositionem vestram. Petenti etenim mihi dari spiritum ad apertionem oris, sicut docuit Apostolus (Ephes. VI), atque ipse etiam Dominus præcepit, mecum petite horum datorem, et cum quaerente pariter quaerite, et pulsantem spirituali manu vestra suscipite. Hoc enim vobis facientibus, potero, sanctissime, et accipere, et invenire, et aperiente Christo recta per verbum veritatis incedere. Quoniam vero quidam dissimulantes nobiscum credere, atque sectari sanctas synodos quae Nicææ, Constantinopoli atque Ephesi congregatae sunt, in qua principes exstiterunt sanctissimæ memoriae episcopi Coelestinus apostolicæ sedis vestrae, et Cyrillus Alexandrinae; insuper etiam quae Chalcedone adversus Euiychetem impium congregata est, quae omnes prædictas veritates orthodoxa in se ratione firmavit. Tamen audent nos impugnare, tanquam vinculum concordiae sine ratione vitantes. Votum autem mihi, est vestram sequi doctrinam sicut inter sanctos praedecessor meus Alcyson exstiterat, et anathematizo Dioscorum, Timotheum appellatione Ælurum et Petrum horum successorem; et Petri communione cum his permixtum Acacium, et Petrum qui Anliochenam perturbavit Ecclesiam, sequens in omnibus svnodicas et apostolicas epistolas scriptas a vero praesule Romanæ Ecclesiae Leone. Rogo autem plenius atque perfectius, quae servari oportet, commonete, et a quibus abstinere debeam, vestris custodibus litteris intimate: ut si fortassis adhuc inexercitatus ordini deputor lectionum, seu dixi, sive egi apostolicis doctrinis vestris incongruum, vestris imbutus sermonibus possim liaereticorum obsistere machinis. Hoc enim faciente, sanctissime, firmiores nostrae sanctæ synodi invenietis episcopos, et bonorum actuum clerumac populum confirmabitis, tanquam familiarem vobis reddentes sanctam Nicopolitanorum Ecclesiam. Venerabilem vero diaconum Rufinum ad tam necessariam causam directum, pacifice, sicut vos decet, rogati suspicite; et fiduciam tribuentes, celerem ejus recursum ad nos praestare dignemini, portantem spiritualia atque apostolica constituta. Cunctam, sanctissime, omnem in Christo fraternitatem vestrae beatitudinis ego et qui.mecum sunt plurimum salutamus in Domino.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
