# Epistolae Et Decreta 42

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/42

Hormisda quibus supra. Animus noster diuturna redditur exspectatione sollicitus: præcipue ad tantum principem destinati, sub celeritate nos certiores debuissetis efficere. Nam ante diem Ascensionis dominicae litteras vestras credpbamus nos posse suscipere. Idcirco tam vestræ sospitatis indicia, quam profectum causa;, quam peragendam cum Dei nostrijuvamine suscepistis, desi-, deramus agnoscere. Paulinum Ecclesiæ Romanae defensorem cum scriptis praesentibus destinare curavimus, tam principi litteras, quam singulis, quibus oportuit, dirigentes. Quapropter Deum nostrum congruis precibus oramus, ut ipse salutem vestram sua propitiatione custodiat, et causae qualem desideramus concedere diguetur effectum. Qui [F. quia] nihil majus inter titulos optimi imperatoris ascribitur, quam si eum Ecclesia Graeca, praesens et futura,;praedicare mereatur pacis auctorem. Data m calendas Maias, Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
