Latin
Letter 46
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 46.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda illustri viro Justiniano. Benedicimus ineffabile Divinitatis auxilium, quia de Ecclesiarum pace universitatis desiderium sub tranquillitate agnovimus fuisse completum. Quod quidem non præter opinionem nostram contigit fieri: quia religiosissimi Augusti preesumpti genere spem semper gessimus de quiete, et quod credidimus faciendum sub principe Christiano de adunatione, erat in votum. Quare habebit gloriosus imperator de hac causa triumphorum titulos, non quibus se oblivio mortalitatis interserat, sed quos Divinitatis gratia super perpetuitate confirmet: et vobis quoque cælestis remunerationis non deerit præmium, qui adjuvistis boni principis institutum, atque obsequio convenienti desiderio horrorem segregationis fecistis excludi. Benedictus Dominus Deus noster, qui visitavit et fecit redemptionem plebis suæ (Luc. i). Superest nunc ut, quia vobis hujusmodi ofticium certum est providentia Divinitatis injunctum, accingatis, ut ait, lumbos, et pacificEe adhortationis viribus persequamini, a quibus pacem non videtis agnosci, maxime quia gratiae gloriæ vestræ detrahitur, si quid in hac causa fuerit minus impletum. Circumspicite omnia fide qua vivitis, et diligentia qua vigetis occurrite omnibus incursibus quibus religionis Christianae reverentiam videtis esse vexatam, ut instantiae vestræ bene possimus cum exsultatione dicere: Reminiscentur, et convertentur ad Dominum omnes fines terræ (Psal. XXI). Quæ cum ita sint, vos qui Ecclesias catholicae tranquillitati fecistis initium, procurare decet effectum: non deerit Salvatoris nostri favor in perfectione, qui vobis hoc opus inspiravit incipere. Data consule suprascripto (anno Domini 519.)