# Epistolae Et Decreta 5-2

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Scythas monachos9suos errores damnare nolentes, ut hæreticos ab urbe expulsos. …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5-2

Unum est fundamentum extra quod quælibet fabrica si consurgit, infirma est, super illud quisquis aedificat, sive vilia, sive pretiosa, consideret. Errat autem a via, qui ab eo quod Patrum electio monstravit exorbitat, nec tamen. improbatur diligentia per multa discurrens, sed animus a veritate declinans. Saepe de his necessaria providetur, de quibus ipsi æmuli convincantur, instructio. Nec vitio dari potest nosse quod fugias, atque ideo non legentes incongrua in culpam veniunt, sed sequentes. Quod si ita non esset, nunquam doctor ille gentium acquievisset nuntiare fidelibus: Omnia probate; quod bonum est tenete (/ Thess. v). Non abs re est, et si mundanum, non tamen a ratione discretum miscere sermonem. Fertur quidam nobilis arte pingendi, cum equum penicillo vellet explicare perfectum, asellum sibi (6) proposuisse pingenti, asserens non ut iumentum imitaretur informe, sed ne in alicujus informis lineamenti similitudinem lapsus incideret.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
