Latin
Letter 5
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda episcopus Anastasio Augusto. Bene atque utiliter serenitas vestra curam principalis acuminis, non tantum in administrando reipublicæ exercet officio, sed melioribus eam nobilitat institutis, et per curam redintegrandaB unitatis auctorem venerandi placat imperii. Certi sunt enim de tutela regnante, si ulla iisdem prsesidentibus Ecclesiae castitas importuna diaboii commixtione maculetur. Unde enim potest fieri, ut nitidas pro principibus ad Deum nostrum preces dirigat, si sit lethaliter populus perfidia corruptus? Nam sicut ante bona omnia est perfecta juxta Deum in imperatoribus sapientia, ita de sacrario mundorum pectorum pro his supplicatio debet et fideli animarum ubertate rrocedere. Nulla vobis, sublimissime domine, triumphorum materia poterit esse jucundior, quam de subjugatione perfidiae.