# Epistolae Et Decreta 5.2.1-15

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 5.2.1 to 5.2.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5.2.1

Huc etiam iiducialiter, et pro commissi'nobis officii prærogativa suggerimus; quia prope est ut suum splendorem aliena patiatur nube fuscari, qui cum Deo tribuente amovere possit, in subditis tenebras manere permittit errorum. Ergo quia mansuetndo vestra futuram synodum scriptis sacratissimis indixit, cui nos interesse debere iisdem paginis Deo, ut credimus, sibi imperante commonuit, gaudemus, scientes quoniam directarum mentium est, venerabilis Ecclesiae magistros expetere. Soli ecim declinant examen conscientice,, qui vitae sunt non continentis. Nam et feriato ore splendorem bonæ voluntatis enuntiat, qui per apostolicam imiraculatamque iidem et per competentes prsedicatores aut- coniirmari se optat, aut corrigi. Verumtamen licet in his nuUnm saeculi præcedentis existat exemplum, neque senioris facti qualitas aut commissa libris, aut memoriis inserta teneatur; nihil ad nos, quibus dulce est. beneficio Dei, pietate vestra invitante, inchoare meliora, et hoc quod non accepimus a parentibus tam clari operis institutum nobis ipsis imponere; quia totum pro redintegratione fidei et Eclesiarum pace facere, libenter amptectimur: si tamen majorum nostrorum diffinitio, et sanctorum Patrum in suis radicibus inconcussa permaneat: si anathematizetur Nestorius cum participibus suis, qui evacuans divinæ sacramenta naturæ, beatam virginem Mariam nudi hominis meutitur esse genitricem; oblitus angelicEe annuntiationis, per quam mundo innotuit, quia quod ex ea nasceretur vocandum esset sanctum, Filius Dei. Facessat impiorum tam contumeliosa in Deo honorificentia: quoniam sic est in utero virginis operata divinitas, ut ex ea unitas ibi procederet carnis, animæque humanæ; increata quidem, sed non confusa connexione substantias; et si in utrisque naturis pro nostræ redemptionis dilectione Christi Jesu Domini nostri persona una est, ædificante mysterio......- restitutione mortem subire potuisset naturæ..... fragilitatem cælestis imperii valuerit virtute reparare. vel ita pro unitate personae et Dominus majestatic-rucifixus, et Filius hominis credatur descendisse de coelo.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
