Latin
5.2.31 to 5.2.36
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 5.2.31-36
Unproofread scanNot analysed yet
Suscipite precesnostrasperEnnodium atque Fortunatum fratres et coepiscopos nostros, nec non Venantium presbyterum, atque Vitalem diaconum, vel Hilarum notarium, filios nostros, quorum apud nos fides in Dei timore studiumque perclaruit, pro vestro amore transmissas, et placidam vice nostra supplicationibus conscientiam accommodate. Speramus enim, et de Deo habentes fiduciam, pollicemur studia, quæ a vobis verse religioni impensa fuerint,. sine retributione et praemio non futura. Data III idus Augusti, FJorentio V. D. consule.