# Epistolae Et Decreta 6.1-19

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 6.1 to 6.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/6.1

Hormisda Anastasio Augusto per Theopompum et Severianum. Sollicitari animum tuum, clementissime imperator ambitiosa aviditate commemoras, donec speratæ unitatis redintegratio optata contingat. Bona sunt desideria salutis, et laudabilis quæ se hujusmodi Deo commendat intentio. Prudentiæ siquidem speciale documentum est, cum id quod sibi utile credit, imatienter inquirit. Nam si in corporum morbis noxia est tarda curatio, quanto magis in salute animae gravius est ferendus remediorum fidelium serior appetitus? cum moneamur spiritualibus institutis, ne quæ prodesse possunt in diem posterum differantur, clamante sapientissimo Salomone: Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem (Eccli. v): quia sicut in incerto vitae tempora, ita in tuto animse convenit esse remedia, ut intret in gaudium domini sui, quem veniens dominus ea quae sibi placent invenerit operari. Unde et fateor me fuisse miratum, cur tandiu legatio promissa tardaverit, cum facienda ista sint, ut regna cælestia rapiantur. Verumtamen instinctus ipse, quem mansuetudinis vestræ declarat alloquium, spem supernas misericordiæ pollicetur. Desuper est enim et ipsum velle quod bonum est. Confido autem quoniam qui coepit in vobis opusbonum perficiet usque in fiDem. Ergo vise cui coepistis insistite, et spretis errantium lubricis, nobiscum supra petram solidam tenete vestigia. Tali crevit Ecclesia sancta consensu, quod his verbis apostolicorum actuum testatur historia: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. iv) Nam quemadmodum connecti poterunt gratia? vinculis, quorum distant corda sententiis? Fac, domine imperator, effectum rerum fidem probare verborum. Non enim sermonibus cognoscuntur hominum corda, sed effectibus. Cum et Abraham pater noster non nuda Deo fide, sed opere fidem commendante placuerit. Unde vel pro dispensatione mihi credita, vel pietatis vestrae circa me benignitate perpensa, domine fili, hortor et supplico, ut studium pacis, quod per scripta praefertis, ad componenda nobiscum, adjutore Deo, ea in his, quibus laborant Ecclesiae, dirigatis, quia secundum prophetam: Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum (Psal.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
