Latin
6.20 to 6.37
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 6.20-37
Unproofread scanNot analysed yet
CXVIII). Non sunt incognita apud mansuetudinem vestram quae nos ab ea, quam redintegrare cupimus, unitate discernant. Date operam, ut laudando quæ profitemini, compleantur effectu. Et apostoli, cujus communionem creditis expetendam, totis viribus sequimini disciplinam. In totum perdita noxiorum declinate contagia; scientes non habere cum religiosis impios portionem, nec ullum tidei cum perfidia esse consortium. Consequensestutqui errorum detestat. ur principes, oderit sectatores. Exsecrabile habeatur in flore, quod damnatur in semine. Offerte hoc munus Deo, pro vestris, precor, offerte temporibus: jam diu hanc a vobis hostiam pro tantis quas vobis contulit Christus beneticiis exspectat. Quid opus est apud illum preces adhibere, qui supplicat? Vos senatui urbis Romae, ut me ad pacem hortaretur, injungitis. Ego non solum cum his ad vos supplicationis verba converto, sed vestigiis vestris pro universali advolvor Ecclesia. Audite me pro Christo legatione fungentem: non patiamini ab improhis canibus Christi membra discerpi; quæ insauabilia videtis, abscindile, et quæ segra, curate. Cur quae sana sunt invalidis conjuncta quatiuntur? Servate urdinem quem unitas ipsa præfinit, et pacem mundo, quam poscitis, reddite. Haec et sub praesenti occasione deposco, et rursum ac saepius supplicare curabo, sperans importunitatem hanc meam et Deo esse placituram, et apud vos quoque per assiduas petitiones, quoniam id nos Dominus docuit, vacuam non futuram. Data Romæ (anno Domini 516).