Latin
Letter 62
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 62
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Germano et Joanni episcopis, Felici et Dioscoro diaconis, et Blando presbytero. Cum nos ecclesiasticae prosperitatis gaudia sublevarent, et prope plenum laboris vestri fructum quotidie carperemus, repente nos inimica universi, quae repente successerat, fama confundit: cujus opinionis ordinem, etsi vobis necdum referentibus suspicamur incertum, pro ipsius rei tamen magnitudine credimus non tacendum. Itaque perlatum est fratrem et coepiscopum nostrum Joannem, dum ad Thessalonicam pro suscipiendis tantum libellis qui promittebantur accederet, ita plebis irralionabili seditione concussum. ut exstincto primum eo qui hospitium venienti præbuerat, ipse quoque non dissimili cæde mactatus, et vix sacrosancti fontis reverentia vindicatus evaserit: cujus seditionis initium, sub interrogationis dolosæ commento ab Arist. ide presbytero narratur exortum. Verum nos, si hæc manifesta sunt, adeo de plebe non querimur. Erit in potestate venerandi principis, temporis sui et catholici sacerdotis injuriam, qua jubeat resecare censura. Sed quod ad nos attinet, cura pervigili per vos (Deo propilio) desideramus impleri, quia nullum volumus, aut non reddita ratione converti, aut sic rectam viam fidei profiteri, ut sibi a principe aliquid sine doctrinæ remedio causetur imponi. Hæc igitur suggestione vestræ Jsupplicationis peragite, ut Thessalonicensis episcopus, qui sub interrogationis obtentu ecclesiasticam p3cem protracto in longum nititur dissipare negotio, quoniam a vobis suscipere noluit a principe ad urbem directus, ab apostolica percipiat sede doctrinam, et quidquid sibi dubium putet, huc veniens præsenti a nobis inquisitione condiscat: sic enim probare potest se catholicae professionis servare cautelam, non malitiose concepta vindicare certamina. Sciat nos paratos esse, et bene inquirentes instruere, et errantes ad fidei rectum tramitem scientia duce revocare: quia si dubitans paratam non vult experiri doctrinam, nec rursus in simplicitate cordis quæ pacis et religionis causa jubentur admittere, in aperto est qua mente vel Dei nostri præceptis obsistat, vel orthodoxi principis exempla contemnat. In hac ergo parte totus suggestionis vestrae actus immineat, quia nec illi alia possunt ratione salvari, et incitatæ plebis sub hoc melius moderamine causa sedatur; cum quo etiam Aristidein presbyterum clementissimus princeps ad nos venire praecipiat, quia, sicuti praefati sumus, omnes quorum pax ecclesiastica ambiguitate dividitur, simul ad communionem nostram, depulsa mali erroris ægritudine, catholicae scientiæ cupimus sentire medicinam. Præterea mox ut præsentia vos contigerit scripta suscipere, debebitis ad nos de vestris aliquem destinare cum relatione quae universa contineat, uude his quae gesta sunt vel geruntur sollicitudinem nostram relevare debeatis. Datarium quoque litteris vestris adjungite, ne vobis portitoris tarditas possit ascribi. Data III idus Octobris, Eutharico viro claris simo consule (anno Domini 519).