# Epistolae Et Decreta 64

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/64

Hormisda Joanni episcopo Melicitano i (Nilccopolitauo). VoLa nostra caritatem tuam latere nolumus, ne qui particeps fuit sollicitudinis, gaudiorum fructu reddatur extorris. Et ideo conslantinopolitanam Ecclesiam ad communionem nostram rediisse, Domino propitiante, tradentibus significamus alloquiis; et mandatorum, quæ legatis nostris dedimus, in omnibus seriem fuisse completam. De qua parte, ut ad dilectionem tuam plenius perfectum gaudium perveniret, libelli Joannis fratris et consacerdotis nostri episcopi Constantinopolitani, et Justini clementissimi principis Orientis sacrarum litterarum exemplaria pariter credidimus destinanda; indicantes nihilominus per Orientis partes plurimos episcopos sic fecisse. Superest ut a nobis competentibus precibus Divinitas exorata concedat quatenus de aliarum quoque Ecclesiarum redintegratione gratulemur. Ea vero quae significare curavimus in eorum sacerdotum qui fraternitati tua?, vicini sunt curabis perferre notitiam, ut et ipsi de effectu tantæ rei gratias nobiscum cœlestis misericordiæ beneficiis referre non cessent. Deus te incolumem custodiat, frater carissime.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
