# Epistolae Et Decreta 66

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/66

Ita magnificentiæ vestras animum vigere novimus religionis affectu, ut beneficium a vobis in perfectione pacis Ecclesiae velitis magis exigi quam rogari, judicantes meritis excellentiae vestræ proficere, quod vos generalitatis desiderio contingit offerre. Unde et nos a vobis præsumpte quaerimus tanquam debitum quod meritis vestris novimus esse profuturum: et ideo, domine fili, sub omni caritate salutante, speramus ut immineatis operi quod Domino adjuvante fundastis, memores divini testimonii: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x). Præterea monachos, quos venisse Romam significastis litteris vestris, ad propria mox voluimus reverti. Sed quia sub testificatione potentiae divinæ dicebant per insidias in itinere paratas vitae sustinere se posse discrimen, volentes redire Constantinopolim, passi non sumus violenter expelli. Quapropter necesse habuimus venientibus legatis nostris inquirere qua revera faciente causa inter eos fuerit commoti discordia. Beatissimorum vero apostolorum Petri et Pauli sanctuaria, sicut religiosissimo quaesistis affectu, per harum portitorem sub omni veneratione transmisimus; optantes orationibus eorum ut mentis vestræ oblatio et desideria gratiæ sint Diviuitatis accepta. Petimus itaque ut tam de his quæ geruntur pro concordia;quam etiam de incolumitatis vestrae bono nuntietis sollicitudini nostræ gaudium, currente pagina litterarum. Data iv nonas Septembris, Eutharico viro clarissimo (anno Domini 120).

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
