Latin
Letter 7
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Joanni episcopo Nicopolitano per Rufinum diaconum. Gavisi sumus in Domino valde, frater carissime, acceptis litteris tuis, in quibus te profiteris sacerdotium Dei gratia suscepisse. Haec est fides certa, hæc spes sine ambiguitate secura, qua creditur totius boni causa in superna dispensatione consistere. Cujus rei scientiam habens, frater carissime, beneficiorum quae a Deo nostro consecutus es, religioso animo gratiam confiteris; licet hoc quoque de eodem clementiae fonte descendat, ut se auctori suo humana submittat humilitas Aiteuim: Super quem requiescet spiritusmeus9 nisi super humilem, etquietum, et trementem sermones meos (Num. xi)? In his ergo, in quibus hujusmodi probaris, clarius elucescet aliis etiam virtutis hujus futurum exemplum; quando ad hoc etiam Deo instituente perductus es, ut et de te catholicorum glorietur Ecclesia. Nam sicut divinis testimoniis eruditus, etjuxta Apostolum sacrarum Litterarum institutione formatus, hoc auspicium tuae ordinations edidisti, ut adversus deviantes cum sedis apostolicce sententiis convenires. Neque enim remunerare aliter tantorum beneficiorum poteras largitorem, nisi adversus inimicos ejus evidentem zelum apostolicæ confessioais ostenderes.