Latin
Letter 71
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Epiphanio Constantinopolitano episcopo. Diu nos non nuntiata tuæ primordia dignitatis tenuere suspensos, et in ipsa communis gratulatione lætitiæ, mirati admodum sumus morem pristinum fuisse neglectum; quia reparata Ecclesiarum, Deo annuente, concordia, plenum fraternae pacis id flagitabat officium: pra? sertim quod illud sibi non arrogantia personalis, sed regularum observantia vindicabat. Decuerat siquidem, frater carissime, te legatos ad apostolicam sedem inter ipsa tui pontiticatus initia destinasse *,ut et quem tibi debeamus affectum bene cognosceres, et vetustas consuetudinis formam rite compleres. Sed licet his omissis, paginalia tantum sufficere judicasses ex occasione colloquia: nos tamen gratia stipulante (stimulante) compulsi, interim juste constantiam expectationis abrupimus, reciproca mutuse caritatis verba reddentes; quia et noster animus amoris impatiens, et legatorum nostrorum votiva relatio exclusum quod imperabat causa silentium ad officia benigna traxerunt, quibus ad praesens gaudii nostri signa monstramus, et privatae quodammodo amicitiae votiva persolvimus. Legationem autem tuam et ea qua dudum gratia sustinemus, et fulti veteribus constitutis exigimus, ut quantum gaudii fructum, vel de tui pontificatus honore capiamus, vel quas tibi gratias referri conveniat pro impensis in negotio propagandæ unitatis officiis (sicut nostrorum multipliciter astruxit legatorum narratio) evidentius exprimamus.