# Epistolae Et Decreta 72

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/72

Hormisda Epiphanio episcopo Constantinopolitano. Oportuerat quidem fraternitatem tuam divini contemplatione judicii, atque caritatis nostra? respectu, Eliam, Thomam atque Nicostratum fratres et coepiscopos nostros, postquam in consortium communionis nostræ recepimus, ad divina (a) mysteria incunctanter admittere, atque ad Ecclesias suas, a quibus eos discordiae error excluserat, pro pacis nostrae plenitudine revocare; ut unitas, quam post annorum multa curricula per totum orbem suis Deus restauravit Ecclesiis, nulla voluntatum nostrarum distantia laederetur. Sed quia rem tam gratam, et Patrum statutis venerabilibus congruentem quibusdam tarditatibus contigit nunc usque differri, unde etiam ad decessorem fraternitatis tuas nos scripsisse meminimus; hortamur ut lætitiam, quam de damnato præteritæ dissensionis errore percipimus: in nullo iterum discrepantium animorum causa contristet. Etenim nulli videtur vos nobiscum pleno communicare mentis affectu, si eos qui nobiscum communicant a vestro consortio segregatis. Incassum certe videntur pacem recipere qui pacis differunt præcepta complere. Quidquid enim in illorum suscipienda communione moramini, quodammodo de nostra reconciliatione detrahitis. Et providendum est, frater carissime, ne si Ecclesiarum nostrarum tandem desuper indulta concordia ab his exordium sumat exemplis, et religionis veneranda regula, et apostolicse sedis auctoritas imminuta (quod absit) per Orientem potius (6) divulgata quam restituta videatur.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
