# Epistolae Et Decreta 74

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/74

Hormisda Justino Augusto. Benedicta Trinitas Deus noster, qui vobis gubernacula commisit mundani imperii, quibus non solum pro jure regni veneratio deberetur, verum etiam pro gloriosi modestia et integritate propositi. Vere enim glorificamus Deum, lectis vestrae pietatis epistolis, quibus promissæ legationis moram pro infirmitate ejus, qui dirigendum fuerat excusando, luce clarius reddidisti quam curam fidei et pudoris haberetis, ostendentes rerum summam regentibus non sufficere ad dominat:onis apicem quam obtinent potestatem, nisi ornamenta morum pretiosiorem faciant 'priucipatum. Servet circa vos, clementissime imperator, Deus noster beneficia sua, et respiciens bona vestra, largiatur æterna. Nec nos tamen momordit ulla suspicio aut implendi tarditatem promissi; nec mutatione credimus evenisse consilii. Nefas enim erat de ejus verbis qualibet sollicitudine dubitari; cujus fidem in' magnis rebus datum est tam evidenter agnosci. Redeunte igitur filio nostro spactahili viro Eulogio tribuno et notario cultum debitae salutationis exsolvimus, Deo magno continuis precibus supplicantes, ut qui vestro studio per infideles vulnera impacta curavit, sevo vobis per longiora tempora propagato, unitatem Ecclesiæ redditam ex omni quoque faciat parte securam. Data iv calendas Novembris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
