Latin
Letter 76
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 76
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Epiphanio episcopo Constantinopolitano. Benedicimns Dominum fraternae caritatis affectu, quia non solum synodica relatione ad sacerdotium digne pervenisse cognovimus, sed factis atque moribus comprobamus: et ita se merititui gradus patefecit affectibus, ut ante fratrum et coepiscoporum nostrorum testimonium cuncta crederemus. Quod enim illi te promittunt posse omnia agere, nos videmus implesse; et tanquam fidei |tuæ servata pacis fuerit gratia, sic unitatis hactenus dilata sunt vola divina. Eorum prædestinationi caritatis tuae vocabulum quo nuncuparis accessit, sub quo spiritu apparente concordia, factum est ut dicamus: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fiatres in unum (Psal. CXXXI). Quapropter in Christo Domino nostro reddentes officia salutationis, hortamur ut boni operis initium laudabile continuet institutum, secundum sanctum Evangelium, quo monemur: Qui perseveraverit in fine, hic salvus erit (Matth. x). Adhortamini igitur reliquos, invitate monitis, colligite blandimentis: quia talenti crediti multiplicata compendia sacrificia sunt divina. Praeterea gratissime tulimus quod Joanni fratri et coepiscopo nostro, necnon Heracliano presbytero, atque Constantino filiis nostris interuuntiis promotionem caritatis tuae cognovimus, quaessealiquid dulcius non putamus. Et cum te praedicti viri, etsi pro obsequio suscepto facerent, non tam tan ratione laudarent, beati omnium sumus, quod dignas rei nuntius relator dignus exstabat, ut tibi absolutissime de legatorum meritis probatio sit honoris. Manupapæ: Suscepimus calicem aureum gemmatum, patenam argenteam, et alium calicem argenteum, et vela duo ministerio basilicae beati Petri apostoli profutura, a caritate tua directa. Data VIII calendas Aprilis, Valerio viro clarissimo consule (anno Domini 521).