Latin
78.32 to 78.50
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 78.32-50
Unproofread scanNot analysed yet
Cavenda est subtilium magna circumspectione calliditas, qui ingerunt difficilia, dum nituntur labefactare composita. Et quis hoc possit admittere, ut ad illa per pacem credamur adduci, ad quæ non potuimus discordice necessitate compelli? Et putetur æquum, ut contra salutem princeps subjeetorum voluntatem sequatur, quam pro sua salute subjecti, principis non famulentur imperio? Ipsam tibi mecum, venerabilis fili, crede Ecclesiam Dei supplicare, ut eam sine macuia et ruga, sicut scis Domino placere, custodias; nec in eam oculus ille qui pervigilat nævum aliquem quem aversetur aspiciat. Ama quod a Deo compunctus elegisti, et intemeratum serva illud cujus pars esse voluisti. Fuerit ante sollicitudo tantum mea, nunc unam nobis causam tua fecit esse clementia. Nec austeriorem me quisquam dicat esse prioribus, nec adhortatio alicujus pro sententiæ auctoritate teneatur. Diligentiorem me non pertinaciae studium, sed scaudala secuta fecerunt. Forte inter initia locus esse potuit lenitati: male (sicut notum est) per accessus praecedentium temporum errorum augmenta creverunt. Non parvi habeas, fili sanctissime, quod curasti, ubi sancta Chalcedonensis synodus, et inter sanctos venerandi pappe Leonis religiosissima constituta locum alicujus honoris habuerunt? Ubi non adversum tanta fidei fundamenta quasi quodam bellicum hostium Dei insonuit exercitus? Quanto acrioribus haec impetita sunt jaculis, tanto validioribus sunt munienda subsidiis. Rogo, clementissime imperator, ne me aut ad delenda (Edit. Rom. deserenda) hæc quae dudum beneplacita sunt, aut mutanda compellas. Vox enim illa auribus meis indesinenter immurmurat: Quia nemo manum ad aratrum mittens, etpostse respiciensaptus estregno (Dei Luc. IX), cum in evidenti sit, quiapoenitentia malorum est operum, non bonorum. Sed quanquam his urgemur angustiis, tamen propter mansuetudinis tuæ considerationem, et venerabilium legatorum Joannis episcopi, Heracliani presbyteri, et Constantini diaconi allegatio nos non inhumana permovit, qui innocentibus aut ignaris causae remedia credidit esse posaenda: ad fratrem et coepiscopum nostrum Epiplianium scripta transmisimus, ut memor fidei, memor religionis, quos dignos susceptione esse crediderit, et alienos a communione quam respuimus, sicut asseritur, innocentes eos ad societatem suse communionis admittat, libelli tamen qui a nobis interpositus est tenore servato.