# Epistolae Et Decreta 79.13-26

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 79.13 to 79.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/79.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/79.13

nec abire judicabitur alienum, si cum bis, cum quibus conveniemus!fide, congruamus et dogmate. Revolvantur piis mansuetudinis vestras auribus decreta synodica, et beati papae Leonis convenientia sacrae fidei constituta: eadem invenietis in illis quae recensueritis (inveneritis) in nostris. Quid ergo est post illum fontem fidelium statutorum (statutum)? quid amplius (si tamen fidei terminum servat) quamlibet curiosus scrutator inquirat, (c) aut opere aut institutione perfectius (non opus aut adjectione plenius aut institutione perfectius)? nisi forte mavult quisquam dubitare quam credere, certare quam nosse, sequi dubia quam servare decreta. Nam si Trinitas Deus, hoc est Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus autemunus specialiter legislatore dicente: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI), qui aliter habet, necesse est aut div initatem in multa dividen (dividat), aut specialiter passionem ipsi essentise Trinitatis impingat, et (quod absit a fjdelium mentibus) hoc est, aut plures deus more profano gentilitatis inducere, aut sensibilem pcenam ad eam naturam quae aliena est ab omni passione transferre. Unum est, sancta Trinitas nou multiplicatur numero, non crescit augmento; nec potest aut intelligentia comprehendi, aut hoc quod Deus est discrelione sejungi. Quis ergo illi secreto æternæ impenetrabilisque substantiae, quod nulla vel (neque ulla visibilium, vel) invisibilium naturarum potuit investigare natura, profanam divisionem tentet ingerere, et divini arcana mysterii (arcani ministerium) revocare ad calculum moris humani? Adoremus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, indistinctam (indivisam) distincte (Dionys. indistincta. HARD.), incomprehensibilem et inenarrabilem substantiam Trinitatis, ubi etsi admittit numerum ratio personarum, unitas tamen non admittit essentiæ separationem, ita tamen ut servemus divinae propria naturae, servemus propria unicuique persona?, nec personis divinitatis singularitas denegetur nec ad essentiam hoc quod est proprium nominum transferatur. Magnum est sanctae et incomprehensibile mysterium Trinitatis, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, Trinitas indivisa: et tamen notum est quia proprium est Patris ut generaret Filium, proprium Filii Dei ut ex Patre Patri nasceretur aequalis, (d) proprium Spiritus sancti ut de Patre et Filio procederet sub una substantia Deitatis.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
