# Epistolae Et Decreta 79.36-43

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 79.36 to 79.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/79.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/79.36

hominem Thomse dubitatione declarans. Quid enim intererat, ut quem se homines dicerent, discipnlos suos vellet inquirere, nisi ut respondente Petro: Tues Christus Filius Deivivi (Matth. XVI), notum faceret hoc non de carne et sanguine proditum, sed a Patre Deo inspirante revelatum, et per testimonium laudatæ responsionis fides patefactse fieret veritatis? Quid intererat, ut apparente post resurrectionem Domino, Thomas tamen aut desset creteris aut solus ambigeret, nisi ut niundus crederet, quod ambigens discipulus exploraret (esplorasset), ut dum unius manibus se pateretur tangi, ad universitatem (ab universitate) fidelium quid esset, possit (posset) agnosci? Non ergo ad (c) improbandum discipulum interposita est dubitatio, sed quasita posteritatis instructio. Anne ad aliud spectat (aliud exspectat), quod se idem Dominus Cleophæ cum alio discipulo, cum ad Emmaus tendentes de se loquerentur, inseruit; et quanquam de resurrectione Domini per mulieres, quæ primae ad monumentum convenerant, agnovissent; tamen ut per eorum dubitationem daret credenti futuris sæculis firmitatem, incipiens aMoyse

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
