# Epistolae Et Decreta 8.1.1-17

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 8.1.1 to 8.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/8.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/8.1.1

Hormisda synodo Epiri veteris. Benedictus Dens Ecclesiæ suae membra consocians. Benedictus Deus, qui maligno instigante divisos, sub eadem qua olim fuerunt, facit soliditate conjunctos. Etsi enim diu perdicis modo vociferavit inimicus, et eos quos non genuit, sicut asseruit propheta, collegit: tamen abyssina ambiguitate desolabitur. Neque enim oves dominicae sequuntur alienum, aut alterius vocem pastoris exandiunt. Unde nec vos ad salutis iter rediisse miramur, cum tarditatem magis in hac redintegratione culpemus. Debemus, carissimi fratres, domesticis uti ad hanc quam quærimus stabilitatem documentis; siquidem tunc Timotheus Chersonensis gravis cum disceret, gravior cum doceret. Nam Dioscori sectator, et idem Petri nihilominus institutor, adversus beatæ recordationis Proterium sævitiam suae temeritatis exeruit, et totius finem crudelitatis excessit, religiosi viri cædem inter ipsa operatus altaria, vix faucibns suis ab illo pio cruore suspensis. Tunc excitata universalis Ecclesia, in odium parricidae, auctorem facinoris tanti non solum communione, verum etiam ipso quoque Christiano nomine spoliavit, et omnium mentes nova quadam admiratione stupuerunt tantae præsumptionis audaciam. Tunc beatus Eugenius paroeciae vestræ obtinens principatum, cum subjecta sibi sancta synodo, zelum quemdam, quali fide esse, Deo commeudatus ostendit. Cujus rei memoriam non solum non potest tempus abscondere, verum etiam de die in diem magna apud orthodoxos fama multiplicat. Horum studia sic probata negligere, et sententias non amare idem est in ipsa Domini nostri confessione delinqnere. Et nobis quidem nunc post professionem ac litteras vestras, omnia fidei dogmata, Deo suos conjungente, similia orandum est, ut in e, voluntas vestra, qua nostros animos relevavit, confessione permaneat. Sed opus est citra respectum timoris insectari eorum rabiem qui fide diversa nituntur. Quanto enim iufidelium error exæstuat, tanto magis se, si resistat, securitas nostra commendat. Neque enim hæc sunt per patientiam negligenda;

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
