# Epistolae Et Decreta 80.1.1-12

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 80.1.1 to 80.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/80.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/80.1.1

Hormisda Epiphanio episcopo Constantinopolitano. Multo gaudio sum repletus, quod circa Ecclesiae pacem, et sanctissimi imperatoris, et dilectionis tuae tale studium, quale litteris indicasti, legatorum quoque meorum assertione cognovi. Manifesta enim hinc supernas misericordiae documenta produutur, quando et humani principes causam fidei cum reipublicae ordinatione conjungunt, Ecclesiarum præsules, quod ad dispensationem suam pertinet, officii memores exsequuntur. Talibus indigebat post |discordiæ procellas religio Christiana rectoribus, qui compressis provida dispensatione turbinibus, diu peregrinatam pacem, depulsa tempestate reducerent, et in futura saecula propositi sui exempla tendentes, sibi ascribendum indubitanter ostenderent, quidquid Deo et omnibus prophetis, oportuisse pati Christum, et ita intrare in gloriam suam, interpretatus Scripturas ostendit, et per passionem humanam naturam, et divinam in eo esse per gloriam, (d) mulipliciter hæc sanctarum Scripturarum testificatus exemplis. Hæ apud religiosam conscientiam tuam, venerabilis imperator, tanquam ignota dicntur. Fides enim ipsa, quae a te constanter asseritur, tibi reddit hoc muneris, ut sensibus tuis et affectum sui (e) miserat, et scientiam, per quam diligentius asseratur, infundat. Et tamtum interest dispensationis mihi creditae, ut ego quoque vel apud scientes nota non taceam; ut succedente sibi per vices temporum catholicorum prædicatione sensuum quod indeficienter asseritur sine fide credatur. Latius haec quæ ad deitatem humanitatemque Domini nostri Jesu Christi pertinent, etin eo unitas duas sine confusione naturas potui secundum veterum definita disserere, si esset adversum eos qui his dissentiunt disputandum; sed cum in manibus omnium sint et synodica constituta et beati papae Leonis dogmatJ, perstrinxisse potius pauca quam evolvere credidi convenientius universa. Nunc vero agnoscere satis est, et cavere proprietatem, et essentiam cogitandam, ut sciatur quid personse, quid nos oporteat deferre substantiae: quæ qui indecenter (indigenter) ignorant, aut callida impietate dissimulant; dum omittunt quid sit proprium filii, trinæ (al.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
