Latin
80.1.37 to 80.1.47
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 80.1.37-47
Unproofread scanNot analysed yet
Quando Dominus noster Jesus Christus idem Filius Dei, idem filius hominis, una in duabus persona naturis divinitatis et humanitatis carnis, nec naturis adunatione confusis, non velut quarta persona addita Trinitati, sed ipse Filius Dei exinaniens semetipsum, et formam servi accipiens (Philip. i). propter quod et unam nec divisibilem profitemur essentiam Trinitatis, et proprietatem tamen suam scimus inesse personis, unam Filii Dei cum assumpta carne, unam Spiritus sancti: et personas proprietatibus designantes, et per unitatem essentiæ inseparabile Trinitatis mysterium confirmantes. Neque enim ambigi polest Verbum Dei intra matris viscera per carnem, humanam assumpsisse naturam, nec post a se factam intra vulvam naturarum unitionem divisum. Nam ut humanitas sine Deo non est edita, sic in cruce non est impassibilis divinitas a carnis passione divisa: quod virginis partus et intemerata fecunditas, et singularis a mortuis resurrectio, et ad coelos declarat ascensio. Hæc si quemadmodum a Patribus constituta sunt servant, credant, nec definita transcendant: a quo tramite qui declinant, ipsi sibi nebulam dubitationis offundunt. Nobis autem illud apostolicum contentiosis respondere necesse est, nos hanc consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei (I Cor. n). Hæc ideo breviter, quia nec ambigi convenit de rebus juxta iidem sæpius definitis: et pene supervacua est allegatio, quae adhibetur instructis, cum super hac re et ad clementissimum principem filium nostrum non pauca perstrinxerim. Et quia de Hierosolymitanorum propositione respondimus, hoc quoque aestimavimus, salutis eorum causa competenter addendum, ut si communionis apostolicee desiderant unitatem, professionem suam scripto inditam, quam legatis nostris apud Constantinopolim positis obtulerunt, aut per suos ad nos dirigant, aut, fraternitati vestrae tradant, eodem tamen, sicut diximus, tenore conscriptam, quæ ad nos modis omnibus sub vestra ordinatione deferatur. Nam de Thessalonicensibus quorum ad nos legati sub clementissimi et fidelissimi principis filii nostri ordinat. ione venerunt, ne quid omisisse credamur, nosse vos volumus, secundum hoc quod Domino nostro inspirante placuerit, causam omnem nostri (vestra) dispositione tractandam, et si quod oportet impleverint, ordinanda hæc per fratrem nostrum et:coepiscopum venerabilem virum Joannem, sed et filios nostros Heraciianum presbyterum et Constantium |diaconum, ecclesiastico honore dignissimos;