Latin
Letter 80
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 80.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sanclissimus archiepiscopus dixit: Nunc venerabilissimi notarii sanctissimæ Ecclesiae nostræ, si quae sunt chartæ apud eos præsentem causam concernentes, ipsas nobis manifestas faciant. Et producLis chartis per venerabilem Cosmam diaconun, notarium et chartophylacem, Macarius venerabilis diaconus et notarius, libellum ex persona clericorum Theopolis, et relationem synodi ibidem in regia urbe congregatae, utrumque ad Joannem inter sanctos archiepiscopum ipsius regiæ urbis, legit, Et Calonymus, venerabilis diaconus et notarius, ex codice epistolam ad Joannem sanctæ memoriæ archiepiscopum Hierosolymorum, et adEpiphanium pice memoriæ Tyriorum episcopum, legit. Insuper etiam epistolam missam ab ipso Joanne Hierosolymorum episcopo et synodo sua ad sanctum Joannem legit. EtStephanus, venerabilis notarius et diaconus, relationem missam ab Epiphanio Tyrio et synodo sub eo congregata legit. Et paulus venerabilis notarius et diaconus relationem cum gestis destinatam ab episcopis secundæ Syriæ ad sanctissimum Joannem archiepiscopum regiae urbis; quæ omnia inserta fuere.