Latin
Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 9
Unproofread scanNot analysed yet
Si dixerit imperator: Quid vultis? modo dicite de synodo Chalcedonensi, dicetis et de epistolis papæ Leonis: Ecce qui ille est istius civitatis episcopus ad ista consentit. Respondendum est: Si ita custodit, in examinatione causæ eum juvare plus poterunt: et quia servo vestro Vitaliano magistro militum talem dedistis licentiam, ut si speraret a beatissimo papa, ut pro causis talibus apud eum discussione causae his personis, quibus de loco potest esse intentio, integra universa serventur. Si imperator dixerit: Sine episcopo debet esse civitas mea? Hoc vobis placet, ut ubi ego maneo, episcopus non sit? Respondendum: Praediximus duarum personarum intentionem esse in ista civitate. Quod ad canones pertinet, jam ante suggessimus: canoues solvere, irreligionem commitlere est. Multa sunt remedia, multa inventa, per quæ pietas vestra sine communione esse non possit, et integra judiciorum forma servetur. Si dixerit: Quae sunt ista remedia? Respondetis: Non a nobis noviter inventa: Suspensa causa de aliis episcopis, persona quæ consentit confessioni pietatis vestræ et constitutis sedis apostolicæ, interim usque ad eventum cognitionis, teneat locum Constant. inopolitani sacerdotis, si cum Dei adjutorio episcopi voluerint se accommodare sedi apostolicse. Habetis textum libelli in scriniis Ecclesiae editum, juxta quem debeant profiteri.