Latin
Letter 9
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Joanni episcopo Nicopolitano per Pulionem. Litterarum quas direxisti series, et exposilio tuæ fidei conveniens sedis apostolicæ judiciis, nostros animos relevavit. Tot incitati gaudiis contenti non fuimus, nisi per Pulionem (Polionem), subdiaconum Ecclesiæ Romanae, quid plenius circa vos ageretur cuperemus agnoscere; magnopere quia in relatione episcoporum| sub ordinatione caritatis tuce degentium, non universa quae ad ecclesiastica constituta pertinent, sicut in vestra, leguntur evidenter expressa. Unde et pro nostra sollicitudine, et illorum integra nobisc. um conjunctione, a libellum direximus, in quo eosoportet debere subscribere, quia et omnes sacerdotes vestrarum partium, qui ad sedis apostolicæ communionem reversi sunt, in eadem professione subscripserunt. Ista caritas, ista communis salutis excitavit ambitio, quod credo et fraternitatem vestram gratanter accipere, quia ubi de animarum salute res agitur, studii tui vel intentionis debes operam commodare, ut antecedendo. fructum de tali possis laude percipere. Pulionem prædictum cum rescriptis caritatis vestræ ad nos, juvante Deo, sub celeritate remittite, quatenus desideria nostra diu suspensa esse non possint. Data XIII cal. Decemb. (anno Domini 516), Petro viro clarissimo consule.